Mars and Venus
'hunc quōque, siderea quī temperāt omnia lūcē,
cēpit amor Sōlem: Sōlis referēmus amōrēs. 170
prīmus adulterium Veneris cum Marte putātur
hic vīdisse deus; videt hic deus omnia prīmus.
indoluit factō Iūnōnigenaeque marītō
fūrta torī fūrtīque locum monstrāvit, at illī
et mēns et quod opus fābrīlis dextrā tenēbat 175
excīdit: extemplō gracilēs ex āere catēnās
rētiaque et laqueōs, quae lūmina fallere possent,
ēlīmat. nōn illud opus tenuissima vincant
stāmina, nōn summō quae pendet arānea tignō;
utque levis tāctus mōmentaque parva sequantur, 180
efficit et lēctō circumdatā collocat arte.
ut vēnēre torum coniūnx et adulter in ūnum,
arte virī vinclīsque novā ratiōne parātīs
in mediīs ambō dēprensī amplexibus haerent.
Lemnius extemplō valvās patefēcit eburnās 185
inmīsitque deōs; illī iacuēre ligātī
turpiter, atque aliquis dē dīs nōn trīstibus optat
sīc fierī turpis; superī rīsēre, diūque
haec fuit in tōtō nōtissima fābula caelō.